Сейчас на сайте

Сейчас на сайте 0 пользователей и 2 гостя.

Latine!

Zaix Poprigator
Не в сети
Зарегистрирован: 2012-09-05
Сообщения: 20

saluete multum, optimi sodales!

placetne latine loqui?

Endrie Wilsen
Не в сети
Зарегистрирован: 2012-06-02
Сообщения: 94

Salve tibi, amice! Sane, lingua Latina me delectat, nunc autem Latine scribere loquique possum. At tu, ex quo tempore hanc linguam discis, quid de Latina putatis? Delectatne ea tibi? Smile
Amasne Latine legere, an non ? Smile

Zaix Poprigator
Не в сети
Зарегистрирован: 2012-09-05
Сообщения: 20

aliquot iam annos linguae latinae operam do quia magnam uoluptatem inde capio. fateor me parum legisse. ne ex «Commentariis» quidem multum legi. modo Caesarem, modo Ciceronem, modo Erasmum addredior, neque umquam adeo firmo animo, ut rem inceptam perficiam. tum otium tum perseuerantia deest. Smile quid tu de litteris latinis sentis?

Endrie Wilsen
Не в сети
Зарегистрирован: 2012-06-02
Сообщения: 94

Mei scriptores amantes sunt: Nepos, Livius, Tacitus et Suetonius. Nunc autem haud multum legi, tamen maxime litterae antiquae me delectant, iccirco linguam Graecam quoque discere volo Smile
Ciceronem et Caesarem quoque legere conabar, sed mihi illi displicebant. Hodie paulum ex Taciti legeram et id valde placebat Smile
Iccirco linguam studeo, quamquam non solum legere, sed etiam communicare et scribere Latine volo, sed lectionem malo....
Linguam Latinam anno priore discere coepi. Smile

Zaix Poprigator
Не в сети
Зарегистрирован: 2012-09-05
Сообщения: 20

non crederem te unum solum annum latine discere nisi ipse communicasses! Shock uere magnos fecisti progressus.

lingua graeca mihi quoque non displicet, nam antiquis temporibus litterae graecae magis floruerunt quam latinae; praeterea, sermo graecus iucunde sonat. Smile uelim graece ita discere, ut saltem legere possim. methodo assimiliana utor, sed ordo studiis meis deest.

Endrie Wilsen
Не в сети
Зарегистрирован: 2012-06-02
Сообщения: 94

Gratias. Tamen semper loquor me mediocriter Latine scire Smile Mea methodus discendi linguae est studium scriptorum antiquorum....
Constat lectionem optimam esse methodam, attamen communicationem quoque malo( haud semper). Bene scio methodam Dessesardi, nam ab initio eum operam "Lingua Latina sine molestia" legeram, etiam haec methodus mihi placebat Smile
Nunc autem scientiam meam linguam per lectionem studiumque Tacitum atque Suetonium melioro( et domi, et in opera mea, si mihi est tempus). Semper pro viva Latina sum( etsi ea corruptus barbariaque sit)
Exempli gratia, possumne ita scribere atque uti:
Ego vocor...= Mihi est nomen.... vel me puero....= cum puer essem...., an non? Wink

Zaix Poprigator
Не в сети
Зарегистрирован: 2012-09-05
Сообщения: 20

reuera non sine mendis scribis nec sine locutionibus barbaris, quae res tamen ne te exanimet. non pauci sunt qui discant diutius, peius scribant. Wink

«uocor» idem ualet quod «mihi nomen est», tamen nescio num liceat «puero» dicere pro «cum puer essem». aliter idem apposito exprimi potest, e. g. «Cicero puer graece nesciebat» = «Цицерон в детстве… = Цицерон, мальчик,…». etiam nota bene locutionem «a puero» quae sibi uult «с детства».

Endrie Wilsen
Не в сети
Зарегистрирован: 2012-06-02
Сообщения: 94

Gratiam ago Smile Tamen scio multa me discere oportet Smile Est bene, et laetus sum, quod Latine scribere possum( cum mendis), quamquam arbitror linguam Latinam nunc me haudquamquam male scire, si Latine legere possum, sed nescio quomodo uti, ubi Latine scribere, idcirco usum me deficit. Puto etiam omnem linguam difficilem ad discendum esse.
Prius linguam Anglicam per Assimilem discere conabar, sed ea res mhi valde displicebat(e.g.- in Latina haec methodus multo melior est)
Etiam gratias pro suasione, sciam. Puto " cum puer essem" possibile est uti, quamquam melius "me puero" Wink

Endrie Wilsen
Не в сети
Зарегистрирован: 2012-06-02
Сообщения: 94

Ecce, etiam inveni:
Ego rus ibo, atque ibi manebo(Tertullian)
Num hic est recte ita scribere, puto enim praeter futurum I( ibo) futurum II ( iero) esse debere, an non?

Zaix Poprigator
Не в сети
Зарегистрирован: 2012-09-05
Сообщения: 20

futurum II significat rem quandam confectam et praecipue in придаточных предложениях (nescio quomodo latine dicam) occurrit. hic autem non de re in futuro tempore confecta agitur, uerum de duabus actionibus, quarum altera alteram sequitur.

Endrie Wilsen
Не в сети
Зарегистрирован: 2012-06-02
Сообщения: 94

Nunc certe scio, gratias Smile Etiam in libro Cicerone unam sententiam inveni:
Licuit esse otioso Themistocli- hoc exemplum est dativus cum infinitivo( cum verbo Licet) , forma rara in lingua Latina, quamquam numquam ante eam inveniebam Wink

Zaix Poprigator
Не в сети
Зарегистрирован: 2012-09-05
Сообщения: 20

Endrie Wilsen написал:
Nunc certe scio, gratias Smile Etiam in libro Cicerone unam sententiam inveni:
Licuit esse otioso Themistocli- hoc exemplum est dativus cum infinitivo( cum verbo Licet) , forma rara in lingua Latina, quamquam numquam ante eam inveniebam Wink

non est datiuus cum infinitiuo quod omnino non exstat. hic nomen et uerbum inter se non sunt coniuncta, uerum «esse otioso» subiectum, «licuit» praedicatum, Themistocli obiectum indirectum est. mire est quod subiecti pars *nominalis non in accusatiuo casu est, sed cum obiecto indirecto concordat, quod tamen in lingua latina nonnunquam fit.

Zaix Poprigator
Не в сети
Зарегистрирован: 2012-09-05
Сообщения: 20

taedet. nescio num hoc forum relicturus sim.

Endrie Wilsen
Не в сети
Зарегистрирован: 2012-06-02
Сообщения: 94

Zaix Poprigator написал:
Endrie Wilsen написал:

non est datiuus cum infinitiuo...

Me miseret, amice, sed vos erratis Sad Est forma "dativus cum infinitivo" in lingua Latina, quamquam ea rare utor. Discite grammaticam Latinam Wink

Zaix Poprigator
Не в сети
Зарегистрирован: 2012-09-05
Сообщения: 20

bene, discam.

curate ut ualeatis!

Endrie Wilsen
Не в сети
Зарегистрирован: 2012-06-02
Сообщения: 94

Zaix Poprigator написал:
bene, discam.curate ut ualeatis!

Bene, et ego quoque discam grammaticam Latinam, nam grammatica est basis linguae( sic opinor Wink ) Semper linguam meliorare oportet, et uti, si quempiam nescias- disce, et numquam dic, quod id impossibile est. Et tibi vale, amice Smile

Вход в систему

Уроки латыни

Основа успеха в изучении латинского языка это усидчивость и систематичность. Р...

В латинском языке различают 2 главных способа словообразовани:

1) аффиксация (присо...

Латинские числительные делятся на четыре группы:

1. Количественные (numeralia cardi...

В латинском языке есть такие личные местоимения: ego (я), tu (ты), nos (мы), vos (вы). Для...