Сейчас на сайте

Сейчас на сайте 0 пользователей и 2 гостя.

Fines generis Homo et naturale systema hominidarum

Нет ответов
cobzarius
Аватар пользователя cobzarius
Не в сети
Зарегистрирован: 2016-02-26
Сообщения: 17
Australopithecus garhi
Homo habilis
Cenyanthropus platyops

Multi etiam nunc arbitrantur solum genus Homo lapidea instrumenta fecisse adhibuisseque. Ceterum pauci, in quorum numero ego sum, id negabant. Tandem anno MVM in Ethiopia ossa australopitheci in strato quinquies et vicies centena milia annorum aetate una cum cultis lapidibus ac fissis dorcadum ossibus detecta sunt, quem Australopithecus garhi vocavere. Hunc instrumentorum auctorem esse intellexerunt. Antea Homo habilis primus culturae lapidum auctor fuisse habebatur, qui duodetricies centenis milibus annorum ante hoc tempus ortus est. Deinde anno MMXI in Cenya in occidentali parte lacus Turcana antiquissimi lapides manibus aliquarum hominidarum culti ter et tricies centena milia annorum aetate reperti sunt. Quis igitur hos lapides colebat quinquies centenis milibus annorum ante, quam Homo habilis ortus est? Exploratores putant fortasse auctores australopithecos vel cenyanthropos fuisse, qui eo tempore ibidem habitaverunt. Itaque nunc jam patet non solum genus Homo lapides coluisse. Interim vetustissima instrumenta ex Cenya horridius facta ac tribus vel quattuor partibus majora sunt magnitudine, quam olduvaica a Homo habilis creata. Itaque a me adhuc scriptae sunt res omnibus perspicuae. Nunc autem id scribam, quod etiam docti viri plerique non intellegunt. Primum quid est familia Hominidae? Haec videlicet est ea suprema historica linea evolutionis primatum, quae a quadrupedibus simiis divisa ultimam speciem Homo sapiens genuerat. Quid tandem genus Homo est? Hoc sane est ultima pars ejus lineae evolutionis, quae dudum a me familia Hominidae vocata. Quid ergo est reliqua pars lineae evolutionis hominidarum? Haec certe in iis exstinctis generibus consistit, quorum extremum genus Homo genuerat. Sane universa familia Hominidae recta linea vivarum formarum ab antiqua simia usque ad genus Homo non est, sed quasi arbor nonnullos laterales habet ramos et ramulos. Hi sunt exstincta genera et species. Quo modo denique fines generis Homo finiri possunt? Satis constat hoc tempore speciem Homo sapiens in aliquot subspecies dividi. Si ita est, tum magnitudine distantiae inter has subspecies possunt distantiae inter species Homo sapiens et ceteras, exstinctas, species generis homo discerni. Quum ita fines generis Homo viderimus, item fines ceterorum generum familiae Hominidae videbimus. Itaque omne systema familiae Hominidae habebimus. Ita neanderthalenses quidem in genere Homo, pithecanthropi ultra ejus fines debent esse. Sed si etiam pithecanthropi in genere Homo manere non possint, quid de multo plus primitivis formis dicam? Sed qua de causa, me interrogo, a multis ex colendis lapidibus, non ex anatomia fines generis Homo cernuntur? Id mihi ex philosophica mente proficisci videtur (quae mens enim latissime patet), quod labor hominem creavit. Tamen inter philosophiam et naturale systema animalium omnium magna distantia est. Satis notum est omnia animalia praesertim anatomicis indiciis conferendis aliquod naturale systema ordinemque efficere. Hominidae inprimis sunt animalia et ob eam causam ultra commune systema ejus principatumque non possunt esse. Deinceps ubi sunt argumenta ejus opinionis, quod etiam formae rectae lineae evolutionis ab antiqua simia ad Homo sapiens, quae lapides colebant, necessario debent omnes unum genus Homo efficere? Immo vero quae sint anatomica indicia tam lati et tam variarum formarum pleni generis, quo in genere contra omnis systematis bestiarum principatum omnes sumantur, qui lapides colant? Situatio multo etiam gravior et magis risoria est, quoniam culti lapides saepius una cum ossibus auctorum non reperiuntur.

Вход в систему

Уроки латыни

Основа успеха в изучении латинского языка это усидчивость и систематичность. Р...

В латинском языке различают 2 главных способа словообразовани:

1) аффиксация (присо...

Латинские числительные делятся на четыре группы:

1. Количественные (numeralia cardi...

В латинском языке есть такие личные местоимения: ego (я), tu (ты), nos (мы), vos (вы). Для...