Сейчас на сайте

Сейчас на сайте 0 пользователей и 11 гостей.
Яндекс.Метрика

Урок 24. Упражнения.

ТЕКСТ

I. DE ARCHIMĒDIS MORTE

Bello Punĭco secundo magna classis Romanōrum Marcellō ducĕ Syracūsas, urbem Siciliae, diu oppugnāvit. Nam Syracusāni tam acerrĭme resistēbant, ut exercĭtus Romanōrum per tres fere annos urbem capĕre non posset. Syracusānos autem in urbe defendendā multum Archimēdes juvābat, vir doctissĭmus, variōrum bellicōrum opĕrum et machinārum inventor.
Tandem Romāni per dolum urbem cepērunt. Nam die festo, cum omnes fere Syracusāni vino oppressi dormīrent, delecta manus Romanōrum scalis admōtis in murum tanto silentio ascendit, ut custōdes eos non conspicĕrent. Tum caedes magna orta est. In hoc tumultu Archimēdes quoque perisse dicĭtur. Is, dum milĭtes Romāni urbem diripiēbant, domi sedēbat ita attente in cogitatiōne defīxus (nam in arēna formas quasdam describēbat), ut urbem captam esse non sentīret. Tum miles quidam in domum irrūpit strictōque gladio, quis esset, interrogāvit. Archimēdes autem nomĭne suo non indicāto: «Noli, — inquit, — obsĕcro, circŭlos meos turbāre!» Ităque а milĭte interfectus est. Marcellus, qui jam antea imperavĕrat, ut milĭtes vitae Archimēdis parcĕrent, cum mortem eius cognovisset, honorifĭce Archimēdem sepelīri jussit. Multis annis post Cicĕro, cum in Sicilia quaestor esset, sepulchrum Archimēdis ab ipsis Syracusānis ignorātum invēnit. Quo in sepulchro inĕrat sphaerae figūra et cylindri.

Примечания к тексту:
vino oppressi — пьяные; forma, ae f зд. чертеж; inĕrat (imperf. ind. от глагола insum, infui, —, inesse) — речь идет об изображении на гробнице.


 
II.

1. Qui rei publĭcae praefutūri sunt, duo Platōnis praecēpta teneant: unum, ut utilitātem civium sic tueantur, ut quaecumque agunt, ad eam refĕrant, oblīti commodōrum suōrum; altĕrum, ut totum corpus rei publĭcae curent, ne, dum partem alĭquam tuentur, relĭquas desĕrant. (Cicĕro, De officiis, I, 25, 85–86)
2. Nullus liber est tam malus, ut non alĭqua parte prosit.
3. 
Admiror te, paries, non cecidisse ruinis
Qui tot scriptorum taedia sustineas. (Надпись в Помпеях)
 
4. Philippus rex Macedŏnum dicĕre solebat nullum esse castellum, quod asĭnus auro onustus ascendĕre non posset.
5. Veniet tempus, quo postĕri nostri tam aperta nos nescisse mirentur. (Senĕca)
6. Nihil est tam difficĭle et arduum, quod non humāna mens vincat.

Примечания к тексту:
5. aperta (асc. pl. ср. рода) — явное, очевидное.


 
III.

1. Nihil recte sine exemplo docētur aut discĭtur. 2. Festīna lente. 3. Bis dat, qui cito dat. 4. Alĭter loquĕris, alĭter vivis. 5. Canis timĭdus vehementius latrat, quam mordet. 6. Potius sero, quam nunquam. 7. Frons, oculi, vultus persaepe mentiuntur, oratio vero saepissĭme.

 

ЗАДАНИЕ

1. Определите в тексте урока типы придаточных предложений и объясните употребление времен конъюнктива.
2. Найдите в тексте обороты ablativus abs., accusativus cum. inf., nominativus cum. inf.
3. Определите формы:
 
oppugnāvit, resistēhat, capĕre, possent, juvābat, jussit, cepērunt, dormīrent, orta est, orta sunt, perisse, dicĭtur, sedēbat, descripsĕrat, interrogavērunt, noli turbāre, interfectus est, imperavĕrant, cognovisset, fuit, praefutūri sunt, prosit, tueantur.
4. К каким латинским словам восходят следующие русские дериваты:
анналы, вариант, махина, махинация, фестиваль, замуровывать, дескриптивный, индикатор, циркуль, фронтон, окулист, руины, партия.
5. Переведите с русского языка на латинский:
1. Нет ничего столь трудного, чего бы не мог преодолеть (vinco 3) человеческий разум (mens). 2. Нет такого глупого человека ( =никто так не глуп), который бы не выбрал из двух зол наименьшее. 3. Нет такого горя, которое не смягчило бы время. 4. Некоторые птицы осенью улетают в Африку, а весной возвращаются в наши края. 5. Теперь я скажу то, что ты выслушаешь охотно. 6. У него нет недостатка (deficio 3) в таких друзьях, которые бы охотно ему помогли. 7. Икар подлетел так близко к солнцу, что воск растаял и он упал в море.

Вход в систему

Уроки латыни

Основа успеха в изучении латинского языка это усидчивость и систематичность. Р...

В латинском языке различают 2 главных способа словообразовани:

1) аффиксация (присо...

Латинские числительные делятся на четыре группы:

1. Количественные (numeralia cardi...

В латинском языке есть такие личные местоимения: ego (я), tu (ты), nos (мы), vos (вы). Для...