Сейчас на сайте

Сейчас на сайте 0 пользователей и 9 гостей.
Яндекс.Метрика

Урок 5. Упражнения.

ТЕКСТ

IN SCHOLA

Schola nostra haud procul a foro oppĭdi nostri sita est. In schola sunt multa auditoria. Auditoria sunt magna et clara. De fenestris auditorii nostri vias latas et stratas rectas, aedificia magnifĭca, theatrum pulchrum et hortum publĭcum discipŭli vidēre possunt.
In auditorio nostro tabŭla nigra et charta terrae nostrae, mensae et sellae magistri et discipulōrum sunt.
Hora studii instat. Jam cuncti discipŭli adsunt. Magister in auditorium intrat, discipŭli surgunt et magistrum salūtant.
Magister. Salvēte, amīci! Assidĭte! Quis hodie abest?
Discipŭli. Nemo abest, cuncti hodie adsŭmus.
Magister. Bene. Silentium! Quis hodie respondēre potest?
Discipuli. (passim) Ego possum! Ego possum! Cuncti possŭmus!
Magister. Tacēte, discipŭli, nolīte clamāre, dum in auditorio estis. Cuncti potestis? Optĭme! Tu, Petre, potesne* conjugāre verbum Latīnum "adesse"?
Petrus. Ita est, magister, possum.
Magister. Veni, quaeso, ad tabŭlam et scribe.
Petrus venit ad tabŭlam et cretā in tabŭla scribit:
"Praesens indicativi. Singularis: adsum, ades, adest; pluralis: adsŭmus, adestis, adsunt".
Magister. Bene. Assĭde! Tu, Julia, surge et declīna: "oppĭdum parvum".
Julia declīnat.
Magister. Tu, Claudia, monstra, si potes, in charta magnos fluvios, insŭlas et paeninsŭlas Eurōpae.
Claudia venit ad chartam et monstrat.
Magister. Discipŭli, libros vestros aperīte, tu autem, Paule, lege capitŭlum primum.
Paulus legit.
Magister. Nunc, Marce, potesne* narrāre discipŭlis de natūra patriae nostrae? Dic, quaeso, distincte!
Marcus narrat patriam nostram magnam et pulchram esse, silvis densis abundāre, multos fluvios, campos agrosque habēre, herbas varias in pratis terrae nostrae crescĕre et multas bestias in silvis habitāre.

* -ne -- постпозитивная вопросительная частица ли: potesne можешь ли ты?
 

 

ЗАДАНИЕ

1. Проспрягайте в praes. ind. act. глагол respondeo 2.
2. Образуйте imperativus в положительной и отрицательной форме от следующих глаголов:
 
scribĕre, legĕre, clamāre, tacēre, venīre
3. Просклоняйте poēta clarus.
4. Следующее предложение поставьте во множественном числе:
 
Video discipŭlum in scholam venīre.
5. Переведите с русского языка на латинский:
 
1. Не молчите, если должны говорить. 2. Учитель видит, что все ученики присутствуют в аудитории. 3. Ученик рассказывает (о том), что наша страна расположена в Европе и Азии. 4. Верь, люби, надейся! 5. Что (quod) делаешь, делай хорошо. 6. Расскажите об улицах вашего города. 7. Покажите на карте Европы Грецию и Италию.

Вход в систему

Уроки латыни

Основа успеха в изучении латинского языка это усидчивость и систематичность. Р...

В латинском языке различают 2 главных способа словообразовани:

1) аффиксация (присо...

Латинские числительные делятся на четыре группы:

1. Количественные (numeralia cardi...

В латинском языке есть такие личные местоимения: ego (я), tu (ты), nos (мы), vos (вы). Для...