Сейчас на сайте

Сейчас на сайте 0 пользователей и 17 гостей.
Яндекс.Метрика

De primis bipedibus

Нет ответов
cobzarius
Аватар пользователя cobzarius
Не в сети
Зарегистрирован: 2016-02-26
Сообщения: 17
Sinister pes Ardipitheci ramidi in plantari aspectu
Sachelanthropus tchadensis (Tumai)
Ardipithecus ramidus

Primae bipedes creaturae in Africa exstitisse habentur, quarum nunc cognita sunt duo genera, Ororrhinus et Sachelanthropus. Ambo genera sexagies - septuagies centenis milibus annorum ante nos vivebant. Alterius generis ossa in Tugenicis collibus Cenyae inventa, alterius (quod aliter Tumajum vocant) in Tchado. Amborum generum creaturarum ossa anno fere MM post Christum natum reperta sunt. Verum has antiquissimas bestias sinceras bipedes fuisse dubito, quia earum bipes ingressus ex structura tam exiguae copiae ossium mihi quidem palam non nascitur. Tamen cognita jam admirabilis ex Ethiopia creaturae ossa, Ardipithecorum generis, quae creatura quater et quadragies centenis milibus annorum ante nos vixerat quaeque certo ex anatomia pro bipede aestimatur. Hujus generis et majoris aetate creaturae ossa detecta, quae bestia idem in Ethiopiae regione circiter quinquies et quinquagies centenis milibus annorum ante haec tempora habitaverat. Ardipitheci, cum jam bipedes essent, sed sicuti simiae nostrorum dierum rapaces pedes nimis manuum consimiles habuere. Maxime investigata minoris aetatis species, Ardipithecus ramidus vocamine, anno MVM post Christum natum descripta est, altera autem cognita majoris aetatis species, Ardipithecus cadabba, sex annis postea.

Вход в систему

Уроки латыни

Основа успеха в изучении латинского языка это усидчивость и систематичность. Р...

В латинском языке различают 2 главных способа словообразовани:

1) аффиксация (присо...

Латинские числительные делятся на четыре группы:

1. Количественные (numeralia cardi...

В латинском языке есть такие личные местоимения: ego (я), tu (ты), nos (мы), vos (вы). Для...